Mosaico decorativo

Encontrados 403 resultados para: Sancti Spiritus

  • benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)

  • quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Liber Sapientiae 1, 7)

  • quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)

  • dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)

  • contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium (Liber Sapientiae 5, 24)

  • propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiæ (Liber Sapientiae 7, 7)

  • est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)

  • humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles (Liber Sapientiae 7, 23)

  • dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio (Liber Sapientiae 9, 8)

  • direxit opera illorum in manibus prophetæ sancti (Liber Sapientiae 11, 1)

  • bonus enim spiritus tuus est in omnibus (Liber Sapientiae 12, 1)

  • homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est (Liber Sapientiae 16, 14)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina