Encontrados 135 resultados para: Salomon

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)

  • et tunc Dominus ostendet hæc et apparebit majestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hæc (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem (Liber II Maccabaeorum 2, 12)

  • ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani (Canticum Canticorum 3, 9)

  • Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in juventute sua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)

  • et finem habuit Salomon cum patribus suis (Liber Ecclesiasticus 47, 26)

  • columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)

  • Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa (Evangelium secundum Matthaeum 1, 7)

  • dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina