Encontrados 135 resultados para: Salomon

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius ejus pro eo (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • præcepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israël et principibus familiarum (Liber II Paralipomenon 1, 2)

  • altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo fœderis et regnavit super Israël (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti (Liber II Paralipomenon 2, 17)

  • et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina