Encontrados 437 resultados para: Filiorum
excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (Liber II Regum 23, 13)
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)
porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 2, 10)
filii Semei sedecim et filiæ sex fratres autem ejus non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 4, 27)
et hæc nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei (Liber I Paralipomenon 6, 17)
et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron juxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat (Liber I Paralipomenon 6, 54)
dederuntque per sortem ex tribu filiorum Juda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis (Liber I Paralipomenon 6, 65)
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim (Liber I Paralipomenon 6, 66)
porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant (Liber I Paralipomenon 6, 70)
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaja Pharathonites (Liber I Paralipomenon 11, 31)
accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius ejus pro eo (Liber I Paralipomenon 19, 1)
