Encontrados 437 resultados para: Filiorum
tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus (Liber I Regum 11, 33)
sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israël (Liber I Regum 14, 24)
et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum (Liber I Regum 18, 31)
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)
venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane (Liber II Regum 10, 8)
tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)
et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant (Liber II Regum 17, 8)
fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 2)
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
