Encontrados 3296 resultados para: Dominus
et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo (Liber Psalmorum 36, 40)
et nunc quæ est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est (Liber Psalmorum 38, 8)
exultent et lætentur super te omnes quærentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum (Liber Psalmorum 39, 17)
ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris (Liber Psalmorum 39, 18)
beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus (Liber Psalmorum 40, 2)
Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus (Liber Psalmorum 40, 3)
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Liber Psalmorum 40, 4)
benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et in sæculum fiat fiat (Liber Psalmorum 40, 14)
in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio Deo vitæ meæ (Liber Psalmorum 41, 9)
et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum (Liber Psalmorum 44, 12)
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob diapsalma (Liber Psalmorum 45, 8)
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob (Liber Psalmorum 45, 12)