Encontrados 3296 resultados para: Dominus
clamaverunt justi et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos (Liber Psalmorum 33, 18)
juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit (Liber Psalmorum 33, 19)
Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur (Liber Psalmorum 33, 21)
redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum (Liber Psalmorum 33, 23)
exsurge et intende judicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam (Liber Psalmorum 34, 23)
exultent et lætentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi ejus (Liber Psalmorum 34, 27)
Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies ejus (Liber Psalmorum 36, 13)
quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem justos Dominus (Liber Psalmorum 36, 17)
novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in æternum erit (Liber Psalmorum 36, 18)
cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam (Liber Psalmorum 36, 24)
quia Dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in æternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit (Liber Psalmorum 36, 28)
Dominus autem non derelinquet eum in manus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi (Liber Psalmorum 36, 33)