Encontrados 771 resultados para: Coram Deo
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! (Liber Isaiae 5, 21)
quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)
“Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 2)
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)
Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide. (Liber Isaiae 23, 18)
Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. (Liber Isaiae 30, 8)
Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”? (Liber Isaiae 36, 7)
Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. (Liber Isaiae 37, 14)
et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)