Mosaico decorativo

Encontrados 771 resultados para: Coram Deo

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)

  • Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 1)

  • In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis: (Liber Ecclesiasticus 30, 5)

  • Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 24)

  • Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)

  • et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis. (Liber Ecclesiasticus 50, 15)

  • Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo. (Liber Ecclesiasticus 50, 18)

  • Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina