Encontrados 771 resultados para: Coram Deo
Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo. (Liber Isaiae 40, 17)
Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos”. (Liber Isaiae 42, 16)
Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: “Apprehendi dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur. (Liber Isaiae 45, 1)
Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. (Liber Isaiae 49, 16)
Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. (Liber Isaiae 53, 2)
Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum. (Liber Isaiae 53, 3)
Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Liber Isaiae 53, 7)
Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)
Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: (Liber Isaiae 59, 12)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum (Liber Isaiae 65, 6)