1. et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium et montes montes ærei

2. in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri

3. et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes

4. et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc domine mi

5. et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ

6. in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri

7. qui autem erant robustissimi exierunt et quærebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram

8. et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis

9. et factum est verbum Domini ad me dicens

10. sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaja et venies tu in die illa et intrabis domum Josiæ filii Sofoniæ qui venerunt de Babylone

11. et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Jesu filii Josedech sacerdotis magni

12. et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino

13. et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

14. et coronæ erunt Helem et Tobiæ et Idajæ et Hen filio Sofoniæ memoriale in templo Domini

15. et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.