aaaaa

1. et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum

2. et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei

3. et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te

4. quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin

5. et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum




“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina