1. dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestræ Misericordiam consecuta

2. judicate matrem vestram judicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum

3. ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suæ et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti

4. et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt

5. quia fornicata est mater eorum confusa est quæ concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum

6. propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet

7. et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc

8. et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal

9. idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quæ operiebant ignominiam ejus

10. et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus et vir non eruet eam de manu mea

11. et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus

12. et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri

13. et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

14. propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor ejus

15. et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi juxta dies juventutis suæ et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti

16. et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali

17. et auferam nomina Baalim de ore ejus et non recordabitur ultra nominis eorum

18. et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter

19. et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus

20. et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus

21. et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram

22. et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et hæc exaudient Hiezraël

23. et seminabo eam mihi in terram et miserebor ejus quæ fuit absque misericordia

24. et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu



Livros sugeridos


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.