1. Ephraim pascit ventum et sequitur æstum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et fœdus cum Assyriis iniit et oleum in Ægyptum ferebat

2. judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei

3. in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

4. et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

5. et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale ejus

6. et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper

7. Chanaan in manu ejus statera dolosa calumniam dilexit

8. et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

9. et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

10. et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

11. si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

12. fugit Jacob in regionem Syriæ et servivit Israël in uxore et in uxore servavit

13. in propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto et in propheta servatus est

14. ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis ejus super eum veniet et obprobrium ejus restituet ei Dominus suus



Livros sugeridos


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.