1. et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi

2. et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

3. et judicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare

4. et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est

5. quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra

6. in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam ejeceram colligam et quam adflixeram

7. et ponam claudicantem in reliquias et eam quæ laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in æternum

8. et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem

9. nunc quare mærore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem

10. dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum

11. et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ quæ dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster

12. ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium ejus quia congregavit eos quasi fænum areæ

13. surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ



Livros sugeridos


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.