1. et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris quæ respiciebat ad orientem et erat clausa

2. et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa

3. principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portæ ingredietur et per viam ejus egredietur

4. et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam

5. et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cærimoniis domus Domini et de cunctis legibus ejus et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii

6. et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël

7. eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris

8. et non servastis præcepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis

9. hæc dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël

10. sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam

11. erunt in sanctuario meo æditui et janitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis

12. pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam

13. et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt

14. et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus et universis quæ fiunt in ea

15. sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus

16. ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant cærimonias meas

17. cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus

18. vittæ lineæ erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore

19. cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis

20. caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua

21. et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius

22. et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israël sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote accipient

23. et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis

24. et cum fuerit controversia stabunt in judiciis meis et judicabunt leges meas et præcepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt

25. et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quæ alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur

26. et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei

27. et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus

28. erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum

29. victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israël ipsorum erit

30. et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suæ

31. omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.