1. et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi

2. et latitudo portæ decem cubitorum erat et latera portæ quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum

3. et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portæ duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portæ septem cubitorum

4. et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum

5. et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus

6. latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quæ ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi

7. et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

8. et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio

9. et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus

10. et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique

11. et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu

12. et ædificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem ædificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo ejus nonaginta cubitorum

13. et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat ædificium et parietes ejus longitudinis centum cubitorum

14. latitudo autem ante faciem domus et ejus quod erat separatum contra orientem centum cubitorum

15. et mensus est longitudinem ædificii contra faciem ejus quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii

16. limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestræ clausæ super ostia

17. et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram

18. et fabrefacta cherubin et palmæ et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub

19. faciem hominis juxta palmam ex hac parte et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu

20. de terra usque ad superiora portæ cherubin et palmæ celatæ erant in pariete templi

21. limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum

22. altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo ejus duo cubitorum et anguli ejus et longitudo ejus et parietes ejus lignei et locutus est ad me hæc est mensa coram Domino

23. et duo ostia erant in templo et in sanctuario

24. et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum

25. et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus

26. super quæ fenestræ obliquæ et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum



Livros sugeridos


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.