1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis propheta de pastoribus Israël propheta et dices pastoribus hæc dicit Dominus Deus væ pastoribus Israël qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus

3. lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis

4. quod infirmum fuit non consolidastis et quod ægrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quæsistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia

5. et dispersæ sunt oves meæ eo quod non esset pastor et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersæ sunt

6. erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret

7. propterea pastores audite verbum Domini

8. vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant

9. propterea pastores audite verbum Domini

10. hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam

11. quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas

12. sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersæ fuerant in die nubis et caliginis

13. et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israël in rivis et in cunctis sedibus terræ

14. in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israël erunt pascuæ eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël

15. ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus

16. quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in judicio

17. vos autem greges mei hæc dicit Dominus Deus ecce ego judico inter pecus et pecus arietum et hircorum

18. nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis

19. et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quæ pedes vestri turbaverant hæc bibebant

20. propterea hæc dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum

21. pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras

22. salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et judicabo inter pecus et pecus

23. et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem

24. ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum

25. et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus

26. et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviæ benedictionis erunt

27. et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi

28. et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiæ terræ devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore

29. et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium

30. et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus

31. vos autem greges mei greges pascuæ meæ homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.