1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israël

3. et dices hæc dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum et tulit medullam cedri

4. summitatem frondium ejus avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam

5. et tulit de semente terræ et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud

6. cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines

7. et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui

8. in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem

9. dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus

10. ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet

11. et factum est verbum Domini ad me dicens

12. dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes ejus et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem

13. et tollet de semine regni ferietque cum eo fœdus et accipiet ab eo jusiurandum sed et fortes terræ tollet

14. ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum ejus et servet illud

15. qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hæc et qui dissolvit pactum numquid effugiet

16. vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur

17. et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prœlium in jactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas

18. spreverat enim juramentum ut solveret fœdus et ecce dedit manum suam et cum omnia hæc fecerit non effugiet

19. propterea hæc dicit Dominus Deus vivo ego quoniam juramentum quod sprevit et fœdus quod prævaricatus est ponam in caput ejus

20. et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et judicabo illum ibi in prævaricatione qua despexit me

21. et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum

22. hæc dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum ejus tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem

23. in monte sublimi Israël plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit

24. et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci



Livros sugeridos


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.