1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas

3. et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea

4. et quando nata es in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis

5. non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed projecta es super faciem terræ in abiectione animæ tuæ in die qua nata es

6. transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive

7. multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena

8. et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi

9. et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo

10. et vestivi te discoloribus et calciavi te janthino et cinxi te bysso et indui te subtilibus

11. et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum

12. et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo

13. et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum

14. et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus

15. et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut ejus fieres

16. et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est

17. et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quæ dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis

18. et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis

19. et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus

20. et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua

21. immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis

22. et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiæ tuæ quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo

23. et accidit post omnem malitiam tuam væ væ tibi ait Dominus Deus

24. et ædificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis

25. ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas

26. et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me

27. ecce ego extendi manum meam super te et auferam jus tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quæ erubescunt in via tua scelerata

28. et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata

29. et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es

30. in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis

31. quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium

32. sed quasi mulier adultera quæ super virum suum inducit alienos

33. omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum

34. factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium

35. propterea meretrix audi verbum Domini

36. hæc dicit Dominus Deus quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis

37. ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam

38. et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli

39. et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia

40. et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis

41. et conburent domos tuas igni et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis

42. et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius

43. eo quod non fueris recordata dierum adulescentiæ tuæ et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis

44. ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens sicut mater ita et filia ejus

45. filia matris tuæ es tu quæ projecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quæ projecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus

46. et soror tua major Samaria ipsa et filiæ ejus quæ habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quæ habitat a dextris tuis Sodoma et filiæ ejus

47. sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus pæne sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis

48. vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiæ ejus sicut fecisti tu et filiæ tuæ

49. ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum ejus et manum egeno et pauperi non porrigebant

50. et elevatæ sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti

51. et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es

52. ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas

53. et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariæ et filiarum ejus et convertam reversionem tuam in medio earum

54. ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas

55. et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram

56. non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ

57. antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriæ et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quæ ambiunt te per gyrum

58. scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus

59. quia hæc dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti juramentum ut irritum faceres pactum

60. et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiæ tuæ et suscitabo tibi pactum sempiternum

61. et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo

62. et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus

63. ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quæ fecisti ait Dominus Deus



Livros sugeridos


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.