1. Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur.

2. Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei.

4. Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his.

5. Et confortabitur rex Austri et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione multa enim dominatio eius.

6. Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.

7. Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis, et obtinebit.

8. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis.

9. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.

10. Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.

11. Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.

12. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit.

13. Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15. Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo.

16. Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius.

17. Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit.

18. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.

19. Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20. Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praëlio.

21. Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur insuper et dux fœderis.

23. Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet, et superabit in modico populo.

24. Et abundantes, et uberes urbes ingredietur et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius rapinas, et prædam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus.

25. Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26. Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi.

27. Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus.

28. Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29. Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum et non erit priori simile novissimum.

30. Et veniet super eum Trieres, et Romani et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem.

32. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33. Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum quia adhuc aliud tempus erit.

36. Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio.

37. Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget.

38. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39. Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40. Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41. Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42. Et mittet manum suam in terras et Terra Ægypti non effugiet.

43. Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44. Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45. Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.



Livros sugeridos


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.