1. hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustæ in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis

2. et factum est cum consummasset comedere herbam terræ et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est

3. misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus

4. hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

5. et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est

6. misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus

7. hæc ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu ejus trulla cementarii

8. et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël non adiciam ultra superinducere eum

9. et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israël desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio

10. et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israël dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israël non poterit terra sustinere universos sermones ejus

11. hæc enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israël captivus migrabit de terra sua

12. et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Juda et comede ibi panem et ibi prophetabis

13. et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

14. et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetæ sed armentarius ego sum vellicans sycomoros

15. et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israël

16. et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israël et non stillabis super domum idoli

17. propter hoc hæc dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israël captivus migrabit de terra sua



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.