1. audite verbum hoc vaccæ pingues quæ estis in monte Samariæ quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quæ dicitis dominis vestris adferte et bibemus

2. juravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus

3. et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus

4. venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate prævaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras

5. et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israël dicit Dominus Deus

6. unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus

7. ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit

8. et venerunt duæ et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatæ et non redistis ad me dicit Dominus

9. percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus

10. misi in vos mortem in via Ægypti percussi in gladio juvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus

11. subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

12. quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël

13. quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus



Livros sugeridos


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.