1. nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum quod filii Israël præpararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent

2. et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon

3. et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quæ et quales et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virtus eorum aut quæ sit multitudo eorum vel quis rex militiæ illorum

4. quare præ omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace

5. tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo

6. populus iste ex progenie Chaldeorum est

7. hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum

8. deserentes itaque cærimonias patrum suorum quæ in multitudine deorum erant

9. unum Deum cæli coluerunt qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Ægyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus

10. cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis

11. cumque ejecissent eos a se Ægyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare

12. fugientibus his Deus cæli mare aperuit ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent

13. in quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret

14. egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit

15. illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt

16. ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit

17. et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui

18. quotienscumque autem præter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in prædam et in gladium et in obprobrium

19. quotienscumque autem pænituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus cæli virtutem resistendi

20. denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt

21. et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem

22. nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam

23. nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum

24. nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ

25. si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ

26. et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum

27. quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ

28. ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur

29. ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est et præter ipsum alius non est



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.