1. voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

2. vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

3. ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini ejus statim

4. longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

5. cujus messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias ejus

6. nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

7. homo ad laborem nascitur et avis ad volatum

8. quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

9. qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

10. qui dat pluviam super faciem terræ et inrigat aquis universa

11. qui ponit humiles in sublimi et mærentes erigit sospitate

12. qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod cœperant

13. qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

14. per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

15. porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

16. et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

17. beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

18. quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus ejus sanabunt

19. in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

20. in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

21. a flagello linguæ absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

22. in vastitate et fame ridebis et bestiam terræ non formidabis

23. sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi

24. et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

25. scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terræ

26. ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

27. ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta



Livros sugeridos


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.