1. respondens autem Job Domino dixit

2. scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio

3. quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quæ ultra modum excederent scientiam meam

4. audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi

5. auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te

6. idcirco ipse me reprehendo et ago pænitentiam in favilla et cinere

7. postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Job

8. sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job

9. abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Job

10. Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia

11. venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam

12. Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille juga boum et mille asinæ

13. et fuerunt ei septem filii et filiæ tres

14. et vocavit nomen unius Diem et nomen secundæ Cassia et nomen tertiæ Cornu stibii

15. non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum

16. vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum



Livros sugeridos


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.