1. numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

2. dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum

3. incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt

4. separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas

5. quis dimisit onagrum liberum et vincula ejus quis solvit

6. cui dedi in solitudine domum et tabernacula ejus in terra salsuginis

7. contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit

8. circumspicit montes pascuæ suæ et virentia quæque perquirit

9. numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad præsepe tuum

10. numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

11. numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus et derelinques ei labores tuos

12. numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget

13. pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

14. quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

15. obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiæ agri conterant

16. duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

17. privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam

18. cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem ejus

19. numquid præbebis equo fortitudinem aut circumdabis collo ejus hinnitum

20. numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium ejus terror

21. terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis

22. contemnit pavorem nec cedit gladio

23. super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus

24. fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubæ sonare clangorem

25. ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

26. numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum

27. aut ad præceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum

28. in petris manet et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

29. inde contemplatur escam et de longe oculi ejus prospiciunt

30. pulli ejus lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

31. et adiecit Dominus et locutus est ad Job

32. numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

33. respondens autem Job Domino dixit

34. qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam



Livros sugeridos


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.