1. pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

2. quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

3. numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

4. nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

5. si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

6. adpendat me in statera justa et sciat Deus simplicitatem meam

7. si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

8. seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

9. si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

10. scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

11. hoc enim nefas est et iniquitas maxima

12. ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

13. si contempsi subire judicium cum servo meo et ancillæ meæ cum disceptarent adversum me

14. quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus et cum quæsierit quid respondebo illi

15. numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

16. si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduæ expectare feci

17. si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

18. quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meæ egressa est mecum

19. si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

20. si non benedixerunt mihi latera ejus et de velleribus ovium mearum calefactus est

21. si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

22. umerus meus a junctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

23. semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui

24. si putavi aurum robur meum et obrizæ dixi fiducia mea

25. si lætatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

26. si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

27. et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

28. quæ est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

29. si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

30. non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam ejus

31. si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur

32. foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

33. si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

34. si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

35. quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat

36. ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

37. per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

38. si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent

39. si fructus ejus comedi absque pecunia et animam agricolarum ejus adflixi

40. pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Job



Livros sugeridos


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.