1. habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

2. ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in æs vertitur

3. tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

4. dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

5. terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

6. locus sapphyri lapides ejus et glebæ illius aurum

7. semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

8. non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leæna

9. ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

10. in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus ejus

11. profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

12. sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiæ

13. nescit homo pretium ejus nec invenitur in terra suaviter viventium

14. abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

15. non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione ejus

16. non conferetur tinctis Indiæ coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

17. non adæquabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

18. excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione ejus trahitur autem sapientia de occultis

19. non adæquabitur ei topazium de Æthiopia nec tincturæ mundissimæ conponetur

20. unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiæ

21. abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque cæli latet

22. perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam ejus

23. Deus intellegit viam ejus et ipse novit locum illius

24. ipse enim fines mundi intuetur et omnia quæ sub cælo sunt respicit

25. qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

26. quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

27. tunc vidit illam et enarravit et præparavit et investigavit

28. et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia



Livros sugeridos


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.