1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit

2. numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

3. arguis verbis eum qui non est æqualis tui et loqueris quod tibi non expedit

4. quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo

5. docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

6. condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi

7. numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

8. numquid consilium Dei audisti et inferior te erit ejus sapientia

9. quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus

10. et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

11. numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

12. quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

13. quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore hujuscemodi sermones

14. quid est homo ut inmaculatus sit et ut justus appareat natus de muliere

15. ecce inter sanctos ejus nemo inmutabilis et cæli non sunt mundi in conspectu ejus

16. quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

17. ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

18. sapientes confitentur et non abscondunt patres suos

19. quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

20. cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus

21. sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

22. non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

23. cum se moverit ad quærendum panem novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies

24. terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui præparatur ad prœlium

25. tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

26. cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

27. operuit faciem ejus crassitudo et de lateribus ejus arvina dependet

28. habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quæ in tumulos sunt redactæ

29. non ditabitur nec perseverabit substantia ejus nec mittet in terra radicem suam

30. non recedet de tenebris ramos ejus arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

31. non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

32. antequam dies ejus impleantur peribit et manus ejus arescet

33. lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus et quasi oliva proiciens florem suum

34. congregatio enim hypocritæ sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

35. concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus ejus præparat dolos



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.