1. in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esajas filius Amos prophetes dixitque ei hæc dicit Dominus Deus præcipe domui tuæ morieris enim et non vives

2. qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens

3. obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

4. et antequam egrederetur Esajas mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens

5. revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini

6. et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum

7. dixitque Esajas adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus ejus curatus est

8. dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini

9. cui ait Esajas hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus

10. et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus

11. invocavit itaque Esajas propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus

12. in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias

13. lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

14. venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone

15. at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quæ sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis

16. dixit itaque Esajas Ezechiæ audi sermonem Domini

17. ecce dies venient et auferentur omnia quæ sunt in domo tua et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus

18. sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

19. dixit Ezechias ad Esajam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

20. reliqua autem sermonum Ezechiæ et omnis fortitudo ejus et quomodo fecerit piscinam et aquæductum et introduxerit aquas in civitatem nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

21. dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius ejus pro eo





“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina