1. anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israël novem annis

2. fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant

3. contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa

4. cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem

5. pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis

6. anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum

7. factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos

8. et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant

9. et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam

10. feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum

11. et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum

12. et coluerunt inmunditias de quibus præcepit Dominus eis ne facerent verbum hoc

13. et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum

14. qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obœdire Domino Deo suo

15. et abiecerunt legitima ejus et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant

16. et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam cæli servieruntque Baal

17. et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum

18. iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo

19. sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat

20. projecitque Dominus omne semen Israël et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua

21. ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum

22. et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Hieroboam quæ fecerat non recesserunt ab eis

23. usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

24. adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Hajath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus ejus

25. cumque ibi habitare cœpissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos

26. nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariæ ignorant legitima Dei terræ et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terræ

27. præcepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terræ

28. igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum

29. et unaquæque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant

30. viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima

31. porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim

32. et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus

33. et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam

34. usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël

35. et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis

36. sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate

37. cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos

38. et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos

39. sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum

40. illi vero non audierunt sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant

41. fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem



Livros sugeridos


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.