1. anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda

2. viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus

3. sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël

4. immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

5. tunc ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

6. in tempore illo restituit Rasin rex Syriæ Ahilam Syriæ et ejecit Judæos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

7. misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me

8. et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

9. qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit

10. perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus

11. extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco

12. cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum

13. et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare

14. porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem

15. præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam

16. fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz

17. tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus æneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide

18. Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum

19. reliqua autem verborum Ahaz quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

20. dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.