1. confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna

2. speciosæ et delicatæ adsimilavi filiam Sion

3. ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt

4. sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie væ nobis quia declinavit dies quia longiores factæ sunt umbræ vesperi

5. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos ejus

6. quia hæc dicit Dominus exercituum cædite lignum ejus et fundite circa Hierusalem aggerem hæc est civitas visitationis omnis calumnia in medio ejus

7. sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga

8. erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem

9. hæc dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum

10. cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

11. idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium juvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

12. et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus

13. a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum

14. et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax

15. confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus

16. hæc dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

17. et constitui super vos speculatores audite vocem tubæ et dixerunt non audiemus

18. ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis

19. audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt

20. ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi

21. propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt

22. hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ

23. sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion

24. audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

25. nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

26. filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos

27. probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum

28. omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter æs et ferrum universi corrupti sunt

29. defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiæ enim eorum non sunt consumptæ

30. argentum reprobum vocate eos quia Dominus projecit illos





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina