aaaaa

1. verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba hæc in libro de ore Hieremiæ anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda dicens

2. hæc dicit Dominus Deus Israël ad te Baruch

3. dixisti væ misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni

4. hæc dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos ædificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc

5. et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris




“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina