1. sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Juda et ducebantur in Babylonem

2. tollens ergo princeps militiæ Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum

3. et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem ejus et factus est vobis sermo hic

4. nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge

5. et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum

6. venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra

7. cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem

8. venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismaël filius Nathaniæ et Johanan et Jonathan filii Caree et Sareas filius Thenœmeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Jezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum

9. et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis

10. ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis

11. sed et omnes Judæi qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæam et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan

12. reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis

13. Johanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat

14. et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismaël filium Nathaniæ percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam

15. Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda

16. et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismaël





“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina