1. et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens

2. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël contrivi jugum regis Babylonis

3. adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem

4. et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis

5. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini

6. et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum

7. verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi

8. prophetæ qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prœlio et de adflictione et de fame

9. propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate

10. et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ et confregit eam

11. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium

12. et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens

13. vade et dices Ananiæ hæc dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas

14. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei

15. et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio

16. idcirco hæc dicit Dominus ecce emittam te a facie terræ hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es

17. et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo



Livros sugeridos


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.