1. ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem

2. calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quæ comedi non poterant eo quod essent malæ

3. et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quæ comedi non possunt eo quod sint malæ

4. et factum est verbum Domini ad me dicens

5. hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum

6. et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam

7. et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo

8. et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti

9. et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terræ in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos ejeci eos

10. et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.