1. egressus est namque Israël obviam Philisthim in prœlium et castrametatus est juxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

2. et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

3. et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

4. misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees

5. cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra

6. et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

7. timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

8. væ nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius væ nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto

9. confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebræis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

10. pugnaverunt ergo Philisthim et cæsus est Israël et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israël triginta milia peditum

11. et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

12. currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

13. cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

14. et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus hujus at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

15. Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat

16. et dixit ad Heli ego sum qui veni de prœlio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

17. respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

18. cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis

19. nurus autem ejus uxor Finees prægnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

20. in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit

21. et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israël quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

22. et ait translata est gloria ab Israël eo quod capta esset arca Dei



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.