1. factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

2. dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

3. Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra

4. congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israël et venit in Gelbœ

5. et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis

6. consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

7. dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor

8. mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi

9. et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar

10. et juravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

11. dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi

12. cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul

13. dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

14. dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

15. dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

16. et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum

17. faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

18. quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

19. et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim

20. statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

21. ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce obœdivit ancilla tua voci tuæ et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

22. nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

23. qui rennuit et ait non comedam cœgerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum

24. mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

25. et posuit ante Saul et ante servos ejus qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam



Livros sugeridos


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.