1. fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam

2. qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

3. et juravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Jonathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

4. et ait Jonathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi

5. dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ

6. si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus

7. si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia ejus

8. fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

9. et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

10. responditque David ad Jonathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

11. et ait Jonathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum

12. ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

13. hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

14. et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

15. non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

16. pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

17. et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

18. dixitque ad eum Jonathan cras kalendæ sunt et requireris

19. requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel

20. et ego tres sagittas mittam juxta eum et jaciam quasi exercens me ad signum

21. mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas

22. si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

23. de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

24. absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem

25. cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David

26. et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus

27. cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Jonathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum

28. et respondit Jonathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem

29. et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

30. iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ

31. omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

32. respondens autem Jonathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit

33. et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David

34. surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

35. cumque inluxisset mane venit Jonathan in agrum juxta placitum David et puer parvulus cum eo

36. et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum

37. venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathan et clamavit Jonathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te

38. clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum

39. et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Jonathan et David rem noverant

40. dedit igitur Jonathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem

41. cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius

42. dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum

43. et surrexit et abiit sed et Jonathan ingressus est civitatem



Livros sugeridos


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.