1. exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia lætata sum in salutari tuo

2. non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

3. nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes

4. arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore

5. saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quæ multos habebat filios infirmata est

6. Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit

7. Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat

8. suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat Domini enim sunt cardines terræ et posuit super eos orbem

9. pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

10. Dominum formidabunt adversarii ejus super ipsos in cælis tonabit Dominus judicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

11. et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis

12. porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

13. neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua

14. et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo

15. etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam

16. dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi

17. erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini

18. Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo

19. et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem

20. et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum

21. visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

22. Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi

23. et dixit eis quare facitis res hujuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo

24. nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini

25. si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos

26. puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus

27. venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis

28. et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël

29. quare calce abicitis victimam meam et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei

30. propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

31. ecce dies veniunt et præcidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

32. et videbis æmulum tuum in templo in universis prosperis Israël et non erit senex in domo tua omnibus diebus

33. verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit

34. hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

35. et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum et animam meam faciat et ædificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus

36. futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis



Livros sugeridos


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.