1. locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde

2. et indicavit Jonathan David dicens quærit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quæso mane et manebis clam et absconderis

3. ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi

4. locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde

5. et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

6. quod cum audisset Saul placatus voce Jonathæ juravit vivit Dominus quia non occidetur

7. vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

8. motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus

9. et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

10. nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

11. misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

12. deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est

13. tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis

14. misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod ægrotaret

15. rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

16. cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput ejus

17. dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

18. David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

19. nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama

20. misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi

21. quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

22. abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama

23. et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama

24. et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas



Livros sugeridos


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.