1. filii Levi Gersom Caath Merari

2. filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel

3. filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

4. Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue

5. Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi

6. Ozi genuit Zarajam et Zarajas genuit Merajoth

7. porro Merajoth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob

8. Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas

9. Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Johanan

10. Johanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Hierusalem

11. genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob

12. Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum

13. Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam

14. Azarias genuit Sarajam et Sarajas genuit Josedec

15. porro Josedec egressus est quando transtulit Dominus Judam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor

16. filii ergo Levi Gersom Caath et Merari

17. et hæc nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei

18. filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel

19. filii Merari Mooli et Musi hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum

20. Gersom Lobeni filius ejus Jaath filius ejus Zamma filius ejus

21. Joaa filius ejus Addo filius ejus Zara filius ejus Jethrai filius ejus

22. filii Caath Aminadab filius ejus Core filius ejus Asir filius ejus

23. Helcana filius ejus Abiasaph filius ejus Asir filius ejus

24. Thaath filius ejus Urihel filius ejus Ozias filius ejus Saul filius ejus

25. filii Helcana Amasai et Ahimoth

26. Helcana filii Helcana Sophai filius ejus Naath filius ejus

27. Heliab filius ejus Hieroam filius ejus Helcana filius ejus

28. filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia

29. filii autem Merari Mooli Lobeni filius ejus Semei filius ejus Oza filius ejus

30. Samaa filius ejus Aggia filius ejus Asaja filius ejus

31. isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca

32. et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio

33. hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Johel filii Samuhel

34. filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

35. filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai

36. filii Helcana filii Johel filii Azariæ filii Sophoniæ

37. filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

38. filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israël

39. et fratres ejus Asaph qui stabat a dextris ejus Asaph filius Barachiæ filii Samaa

40. filii Michaël filii Basiæ filii Melchiæ

41. filii Athnai filii Zara filii Adaja

42. filii Ethan filii Zamma filii Semei

43. filii Jeth filii Gersom filii Levi

44. filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

45. filii Asabiæ filii Amasiæ filii Helciæ

46. filii Amasai filii Bonni filii Somer

47. filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

48. fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini

49. Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei

50. hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius ejus Finees filius ejus Abisue filius ejus

51. Bocci filius ejus Ozi filius ejus Zaraja filius ejus

52. Merajoth filius ejus Amaria filius ejus Ahitob filius ejus

53. Sadoc filius ejus Achimaas filius ejus

54. et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron juxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

55. dederunt igitur eis Hebron in terra Juda et suburbana ejus per circuitum

56. agros autem civitatis et villas Chaleb filio Jephonne

57. porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana ejus

58. Jether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis

59. Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum

60. de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana ejus et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

61. filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

62. porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim

63. filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim

64. dederunt quoque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum

65. dederuntque per sortem ex tribu filiorum Juda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

66. et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim

67. dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis

68. Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

69. necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum

70. porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant

71. filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis

72. de tribu Isachar Cedes et suburbana ejus et Dabereth cum suburbanis suis

73. Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis

74. de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

75. Acac quoque et suburbana ejus et Roob cum suburbanis suis

76. porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana ejus Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana ejus

77. filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana ejus et Thabor cum suburbanis suis

78. trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis

79. Cademoth quoque et suburbana ejus et Miphaath cum suburbanis suis

80. necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis

81. sed et Esbon cum suburbanis ejus et Jezer cum suburbanis suis



Livros sugeridos


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.