1. hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores

2. tendentes arcum et utraque manu fundis saxa jacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin

3. princeps Ahiezer et Joas filii Sammaa Gabathites et Jazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Jeu Anathothites

4. Samajas quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Jezihel et Johanan et Jezbad Gaderothites

5. Eluzai et Jerimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites

6. Helcana et Jesia et Azraël et Jœzer et Jesbaam de Careim

7. Jœela quoque et Zabadia filii Jeroam de Gedor

8. sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus

9. Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius

10. Masmana quartus Hieremias quintus

11. Hetthi sextus Helihel septimus

12. Johanan octavus Helzebad nonus

13. Hieremias decimus Bachannai undecimus

14. hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus præerat et maximus mille

15. isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem

16. venerunt autem et de Beniamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David

17. egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum jungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et judicet

18. spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ

19. porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul

20. quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Jozabad et Jedihel et Michaël et Jozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse

21. hii præbuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu

22. sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei

23. iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini

24. filii Juda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad prœlium

25. de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum

26. de filiis Levi quattuor milia sescenti

27. Jojada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti

28. Sadoc etiam puer egregiæ indolis et domus patris ejus principes viginti duo

29. de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul

30. porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis

31. et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David

32. de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur

33. porro de Zabulon qui egrediebantur ad prœlium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici

34. et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia

35. de Dan etiam præparata ad prœlium viginti octo milia sescentorum

36. et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia

37. trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia

38. omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David

39. fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes præparaverunt enim eis fratres sui

40. sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël



Livros sugeridos


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.