1. congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

2. heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum

3. venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

4. abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ

5. dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David

6. dixitque omnis qui percusserit Jebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ et factus est princeps

7. habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

8. ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Joab autem reliqua urbis extruxit

9. proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

10. hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël

11. et iste numerus robustorum David Jesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

12. et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahoites qui erat inter tres potentes

13. iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

14. hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

15. descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

16. porro David erat in præsidio et statio Philisthinorum in Bethleem

17. desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta

18. tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

19. dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi

20. Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

21. inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

22. Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

23. et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

24. hæc fecit Banaja filius Jojada qui erat inter tres robustos nominatissimus

25. inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

26. porro fortissimi in exercitu Asaël frater Joab et Eleanan filius patrui ejus de Bethleem

27. Semmoth Arorites Helles Phallonites

28. Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

29. Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

30. Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

31. Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaja Pharathonites

32. Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

33. filii Asom Gezonites Jonathan filius Sega Ararites

34. Ahiam filius Sachar Ararites

35. Eliphal filius Ur

36. Apher Mechurathites Ahia Phellonites

37. Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

38. Johel frater Nathan Mabar filius Agarai

39. Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Joab filii Sarviæ

40. Iras Jethreus Gareb Jethreus

41. Urias Ettheus Zabad filius Ooli

42. Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

43. Hanan filius Maacha et Josaphat Mathanites

44. Ozias Astharothites Semma et Jaihel filii Hotam Arœrites

45. Jedihel filius Samri et Joha frater ejus Thosaites

46. Elihel Maumites et Jeribai et Josaja filii Elnæm et Jethma Moabites Elihel et Obed et Jasihel de Masobia



Livros sugeridos


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.