1. hæ sunt autem generationes Esau ipse est Edom

2. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Evei

3. Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabajoth

4. peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel

5. Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan

6. tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob

7. divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum

8. habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

9. hæ sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

10. et hæc nomina filiorum ejus Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris ejus

11. fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez

12. erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quæ peperit ei Amalech hii sunt filii Adæ uxoris Esau

13. filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau

14. isti quoque erant filii Oolibama filiæ Ana filiæ Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core

15. hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez

16. dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adæ

17. hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau

18. hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiæ Ana uxoris Esau

19. isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom

20. isti filii Seir Horrei habitatores terræ Lotham et Sobal et Sebeon et Anan

21. Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom

22. facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna

23. et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam

24. et hii filii Sebeon Ahaja et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui

25. habuitque filium Disan et filiam Oolibama

26. et isti filii Disan Amdan et Esban et Jethran et Charan

27. hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham

28. habuit autem filios Disan Hus et Aran

29. isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana

30. dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir

31. reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël fuerunt hii

32. Bale filius Beor nomenque urbis ejus Denaba

33. mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra

34. cumque mortuus esset Jobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum

35. hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis ejus Ahuith

36. cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha

37. hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth

38. cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor

39. isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis ejus Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiæ Mizaab

40. hæc ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Jetheth

41. dux Oolibama dux Ela dux Phinon

42. dux Cenez dux Theman dux Mabsar

43. dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum



Livros sugeridos


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.