1. Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.

2. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;

3. Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.

4. Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,

5. Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.

6. Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.

7. Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.

8. Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.

9. Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

10. et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.

11. Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.

12. Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

13. Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.

14. Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.

15. Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,

16. dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.

17. Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.

18. Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.

19. Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.

20. Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana

21. et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.

22. Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.

23. Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.

24. Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.

25. Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.

26. Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.

27. Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.

28. Habuit autem filios Disan: Us et Aran.

29. Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

30. dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.

31. Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.

32. Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.

33. Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.

34. Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

35. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.

36. Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.

37. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.

38. Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.

39. Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

40. Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,

41. dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

42. dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

43. dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.






“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina