1. dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua

2. locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

3. qui apparui Abraham Isaac et Jacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

4. pepigique cum eis fœdus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenæ

5. ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

6. ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis

7. et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum

8. et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

9. narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

10. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

11. ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua

12. respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis

13. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti

14. isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi

15. hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon

16. et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem

17. filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas

18. filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres

19. filii Merari Mooli et Musi hæ cognationes Levi per familias suas

20. accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem

21. filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri

22. filii quoque Ozihel Misaël et Elsaphan et Sethri

23. accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

24. filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum

25. at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

26. iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas

27. hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron

28. in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti

29. et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi

30. et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao



Livros sugeridos


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.