1. si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

2. si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

3. quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

4. si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

5. si læserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni æstimatione restituet

6. si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

7. si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

8. si latet dominus domus adplicabitur ad deos et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

9. ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi judicaverint duplum restituet proximo suo

10. si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne jumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

11. jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur

12. quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

13. si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

14. qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente reddere conpelletur

15. quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

16. si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

17. si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

18. maleficos non patieris vivere

19. qui cojerit cum jumento morte moriatur

20. qui immolat diis occidetur præter Domino soli

21. advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti

22. viduæ et pupillo non nocebitis

23. si læseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

24. et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli

25. si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

26. si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

27. ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

28. diis non detrahes et principi populi tui non maledices

29. decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

30. de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

31. viri sancti eritis mihi carnem quæ a bestiis fuerit prægustata non comedetis sed proicietis canibus



Livros sugeridos


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.